

Epistola II ad Corinthos*
Caput 7: Versus 12
Qui fecit injuriam.Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima. Epistola injurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesiae quae omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait:Igitur etsi scripsi vobis, nontantumpropter eum qui fecit injuriam,id est fraudem proximo suo,nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam,etc. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet injusti emendentur et polluti sanctificentur, et Ecclesiae reconcilientur.